Lombardia Beni Culturali
APPENDICE
13

Carta venditionis

1185 novembre 2, Varenna.

Giovanni detto Musanigra, figlio del fu Lanfranco Stephani, un tempo dell'Isola Comacina ed ora abitante a Varenna, e sua moglie Qualia, ambedue professanti legge Romana, dichiarano di aver ricevuto da Anastasia, badessa del monastero di San Faustino dell'Isola, alla presenza di Regale e di Giustina, monache di quel cenobio, le quali approvano il negozio, ottantaquattro lire di denari d'argento di Milano, quale prezzo della vendita di case, sedimi e di tutti i loro beni, con i relativi diritti, siti in pieve di Isola, a Colonno e a Lezzeno, e nel territorio di Lezzeno nel luogo ove dicesi ad Bagianam, compresi i fitti su di essi gravanti (in frumento, olio, vino e castagne, verdi e pestate, pasti); quali fideiussori di predetta vendita vengono nominati i fratelli Lanfranco e Attone detti Stephani, nipoti del sopradetto Giovanni.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1464 [A]. Regesti: Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 83, cc. 15v-16r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1464, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico. Nota di repertorio Bianchi alla voce "Monastero dei Santi Faustino e Giovita", BAMi, K 212 suss., p. 219.
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1464".
Nel verso, di mano del rogatario: "Car(ta) monasterii S(an)c(t)i Faustini d(e) rebus d(e) Colonno et Bagiana, e(m)ptis a Ioh(ann)e Musanigra". Annotazione toponimica di epoca moderna, depennata da diversa mano seriore, la quale scrive di seguito un'altra annotazione in forma di regesto . Segnatura Ceruti in pastello rosso: "83".



La pergamena (mm 327/320 x 329/318) si presenta in buono stato di conservazione, nonostante alcune modeste lacerazioni in corrispondenza delle antiche piegature.
Tracce di rigatura a punta secca.
Manufirmatio fittizia, con numero di croci non corrispondente al numero dei testimoni.
Indizione settembrina.

(S) Anno d(omi)nice incar(nacionis) mill(e)x(im)o cent(eximo) octuag(exim)o q(ui)nto, s(e)c(un)do die int(ra)n(te) m(en)se novembr(is), indic(ione) q(ua)rta. Constat nos Iohannem, qui dicor Musanigra, filium quondam Lanfranci Stephani, | olim de Insula et modo habitare videor in loco Varene, et Qualiam uxorem suam, q(ui) professi sumus lege vivere Romana, m(ih)i Qualie consentiente iamdicto Iohanne viro meo, que ego | Qualia renuntiavi omni iuri pignoris et ypothece et privilegio dotis et omni alii iuri, q(od) haberem et habere possem in infrascriptis rebus, et confessa fui me alibi bene esse securam de toto meo iure, | accepisse sicuti in presentia testium manifesti sumus quod accepimus a te d(omi)na Anastasia, abbatissa monasterii Sancti Faustini de Insula, ex parte ipsius monasterii, ibi presentibus et laudantibus | d(omi)na Regali et d(omi)na Iustina, eiusdem monasterii monachabus, arg(e)n(ti) d(e)n(ariorum) bon(orum) Mediol(anensium) libr(as) octuaginta et quattuor, finito precio, sicut inter nos convenit, nominative pro omnibus illis | casis ac sediminibus et rebus territoriis, videlicet campis, pratis, silvis, vineis, nemoribus, rebus, cultis et incultis, divisis et indivisis, cum pascuis, vicanalibus, concilivis atque communantiis, cum ficto | et omni redditu atque cum omni iure ad ipsas res pertinente, iuris nostri, reiacentibus in plebe Insule, in locis et territoriis Colonni et Lecini, in loco Lecini ad locum ubi dicitur ad Bagianam, et in eorum | pertinentiis, tam in montibus quam in planis. Pro quibus rebus de Colonno soliti sumus habere (a) fictum annuatim star(ias) quinque, quartarium unum et med(ium) minus (b) frumenti, ad mensuram Cumanam, et quartarium | unum et med(ium) olei et mensuras quattuor et dimidiam et star(ias) duo vini; et pro illis rebus de Bagiana soliti sumus habere fictum omni anno mensuras septem et med(ium) vini et star(ias) tria et minam | unam frumenti, et hoc cum medio quartario castanearum pistarum et quartarium unum de castaneis viridis et pastum unum duobus hominibus, omnia et ex omnibus, inintegrum. Quas autem res de | Colonno et Bagiana superius dictas, una cum omnibus superioribus et inferioribus, seu cu(m) finibus et accessionibus suis, et cum ficto et omni redditu atque cum omni iure ad ipsas res pertinente, | per hanc cartam et pro suprascripto precio vendimus, tradimus et emancipamus nos qui supra Iohannes et Qualia iugales venditores tibi que supra d(omi)ne Anastasie abbatisse, ad partem et utilitatem suprascripti mona|sterii Sancti Faustini, ut facias exinde a presenti die in antea tu et alie monache ac servitrices et servitores suprascripti monasterii vestreque succetrices, ad partem et utilitatem ipsius mo|nasterii ac cui dederitis, iuris proprietarii nomine, quicquid volueritis, sine omni nostra nostrorumque heredum contradic(ione). Quidem promittimus atque spopondimus nos qui supra iugales vendito|res, pro nobis et nostris heredibus, obligando omnia nostra bona que habemus et habituri sumus pignori, tibi que supra d(omi)ne Anastasie abbatisse emptrici, ad partem et utilitatem suprascripti monasterii, | predictas res venditas, ut supra legitur, inintegrum, ab omni homine omni tempore iure et r(aci)o(n)e et pro nostro dato et facto, cum nostro pignore nostroque dispendio, defendere (c) et guarentare usque in penam duple | evictionis, quia sic inter nos convenit. Actum Varene, in curia Ottonis Franciane et Arnaldi de Cantone.
Insuper promiserunt per stipulationem et guadiam dederunt predicti | Iohannes et Qualia iugales, ipsa Qualia renuntiando auxilio senatus consulti Veleiani (1) et omni alii auxilio (d), iamdicte domine abbatisse, ad partem suprascripti monasterii, defendendi et guaren|tandi ei suisque sororibus ipsius monasterii monachabus et earum succetricibus, ad partem monasterii ac cui dederint suprascriptas res venditas, ut supra legitur, inintegrum, ab omni homine omni tempore iure | et r(aci)o(n)e pro suo dato et facto, cum suo pignore et dispendio. Et exinde posuerunt ei fideiussores Lanfrancum et Attonem, fratres, qui dicuntur Stephani, nepotes suprascripti Iohannis, qui principales debi|tores se constituerunt, omnia sua bona pignori obligando, ita ut unusquisque eorum insolidum teneatur, renuntiando auxilio nove constitutionis et ep(istu)le divi Adriani (2) et omni alii iuri, et ut li|ceat ipsi d(omi)ne abbatisse et suis succetricibus ac cui dederint convenire quam eorum prius voluerint insolidum et, si alter sit presens et solvendo et sine ocasione alicuius temporis in | penam dupli. |
Sign(um) † man(uum) suprascriptorum venditorum et fideiussorum qui hanc cartam fieri rogaverunt ut supra. |
Sign(um) † man(uum) Ottonis Franciane et Arnaldi de Cantono et Ogerii iudicis et Ottonis Oculi de capra testium. |
De predicto vero precio remisit et solvit Otto Franciane predictis iugalibus, pro suprascripta d(omi)na abbatissa, libras triginta et quattuor, quas ipse Iohannes ei dare debebat, videlicet: libr(as) | viginti et tres et sol(idos) septem d(e)n(arios) quattuor minus, quos ipsi d(omi)ne abbatisse dare debebat pro fine terrarum Andree de Buzano quam ei fecerat; alias vero libras undecim minus sol(idos) sex et | d(e)n(arios) octo dimisit eis ipse Otto, pro ipsa abbatissa. Et libr(as) triginta et sex solverunt canonici de Marzarenego, que remanserant de precio terre de Mantello, quam ab eodem mona|sterio emerant; et libras decem fuerunt accepte de casa una vendita, quam eidem monasterio iudicavit quondam Petrus Primavera. De quo predicto precio solvit ipsa d(omi)na abbatissa, | pro debito ipsius Iohannis et, eius iussu, Cigalardo Grasso et filio et abiaticis libras sex et solidos duodecim; et Ogerio Cagainosa et Albrigacio de Via libras viginti, et alios solvit eidem | Iohanni et quibusdam hominibus a quibus emerat subpellectilem pro filia sua dotanda. |
(S) Ego Nicolaus iudex hanc car(tam) tradidi et ad scribendum dedi et subscripsi. |
(S) Ego Ospinellus iudex, rogatu Nicholai iudicis, hanc cartam scripsi.

(a) In h(ab)e(r)e la prima -e- corr. da lettera principiata.
(b) Così A.
(c) In d(e)fend(e)re la prima -e- corr. da lettera principiata.
(d) In A auxio, privo di segno abbreviativo.

(1) Cfr. Cod. Iust. 4.29; Dig. 16.1.
(2) Cfr. Inst. 3.20.4; Cod. Iust. 4.18.3; Dig. 46.1.26-27.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS