Lombardia Beni Culturali
2

Carta venditionis

1106 maggio, Nibionno.

Aribaldo, figlio di Algisio Balbo, di Milano ed ora abitante a Nibionno, e sua moglie Adelonia del fu Domino, di Somisola nel castello dell'Isola Comacina, ambedue professanti legge longobarda, dichiarano di avere ricevuto da Nanterio, figlio del fu Rustico Caginosa, del luogo di Tavina dell'Isola Comacina, ventiquattro lire di denari d'argento, quale prezzo della vendita degli oliveti e di tutti i loro beni, siti sul monte di Colonno, in Corniga e in Luerni, in particolare l'oliveto detto ad Cuxelli e un secondo oliveto sito in prossimità, nel luogo ove dicesi a la Pila.

Copia autentica del sec. XII, BAMi, Pergamene, n. 1379 [C], da altra copia autentica coeva deperdita [B]. Trascrizioni: Della Croce, Codex diplomaticus Mediolanensis, BAMi, I.6 suss., cc. 45r-46v; Bonomi, BBMi, AE.XV.33, n. *20, pp. 56-58. Regesti: Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 393v; Idem, BBMi, AE.XV.35, c. 245v; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 3, cc. 5v-6r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1379, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico.
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1379". B è così autenticato: Ego Atto not(ariu)s et iud(e)x sac(r)i palacii aut(e)nticu(m) hui(us) i(n)strum(en)ti vidi et legi et hoc sc(r)ipsi, nichil add(e)ns vel minue(n)s p(re)t(er) litt(er)am pl(us) v(e)l min(us). C è così autenticato: (S) Ego Nicolaus iud(e)x exe(m)plar hui(us) exe(m)pli vidi et legi et sic in eo co(n)tinebatur u(t) in isto l(egitur) exe(m)plo p(re)t(er) litt(er)as plus min(us)ve. | (S) Ego Guilizon(us) iud(e)x exemplar hui(us) exe(m)pli vidi et legi et sic i(n) eo (con)tinebatur p(ro)ut in s(uprascr)i(p)to exe(m)plo ext(ra) plus min(us)ve litt(er)as. | (S) Ego Trav(er)sus iud(e)x hoc exe(m)plu(m) exe(m)plari exe(m)plavi et sic i(n) eo continebat(ur) ut i(n) isto l(egitur) exe(m)plo p(re)t(er) litt(er)as pl(us) min(us)ve.
Nel verso di C, di mano dell'estensore della copia, figuretta di drago assiso, alato e barbuto. Inoltre, pure di epoca medievale, riferibile al XIII secolo: "D(e) Colon(n)o d(e) I(n)sula", con il medesimo toponimo ripetuto anche da mano di epoca moderna. Infine: segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "*ante 20 .MCVI."; e segnatura Ceruti in pastello rosso: "3".
Regesto: MONNERET DE VILLARD, L'Isola Comacina, n. 123, p. 193.


La pergamena (mm 350/339 x 200/186 ) si presenta in buono stato di conservazione, nonostante sporadiche macchie sparse.
Tracce di rigatura a punta secca.
Per datare la redazione di C, cf. tra le carte di San Faustino il doc. n. 8, in data 1190 novembre 22, rogato da Traverso giudice, che qui autentica la copia.
Riguardo all'archivio di provenienza del documento, una annotazione di Giulio Cesare Della Croce, preposta alla sua trascrizione, conferma la provenienza dal monastero di San Faustino, come l'analisi delle note dorsali e delle antiche piegature aveva fatto ipotizzare: "Ex authentico exemplo in archivio monialium Sancti Faustini de Campo. Venditio" (c. 45r).

Anno ab incar(nacione) domini nostri Iesu Christi mill(esim)o c(e)nt(e)x(imo) sesto m(en)se (a) madii, indic(ione) q(ua)rtad(e)cima. Constat nos Aribaldo, filius Algisii Balbo, de civitate Mediolano qui modo habitare videor in loco Nebionne, et Adelonia, coniux et filia quondam Domini, de loco Suminsula sito castro Insule, qui professi sumus ego que supra Adelonia ex nacione mea lege vivere Romana set nunc pro ipso Aribaldo viro et mondialdo (b) meo lege vivere videor Longobardorum, ipso namque Aribaldo iugale et mondoaldo meo m(ih)i consencientes (c) et subter in omnibus confirmantes, per consensum et larietate Algixii iamdicti genitoris sui et subter in omnibus confirmante, set et ut lex Longobardorum habet auctoritas, una cum noticia de propinquioribus parentibus meis que supra Adelonie, id(est) Genzo Sicapanigo barbane meo et Otobono Caginosa consobrino meo, in eorum presencia vel testium, certa (d) facio professionem et manifestacionem eo quod nullam me pati violenciam ad que(m)piam hominem nec ab ipso Aribaldo viro et mondoaldo meo, et nisi mea et (e) bona spontanea voluntate hanc car(tam) v(e)ndic(ionis) facere visa sum, accepissemus co(mun)it(er), sicuti et in presencia testium manifesti sumus, quod accepimus a te Na(n)t(er)io, fil(io) quondam Rustici Caginosa, de loco Tavina sito Insula, argentum d(e)nar(iorum) bonor(um) libr(as) viginti et quattuor finitum precium, sicuti inter nobis conven(it), pro ollivetis (f), cum areis in qua estat pecias duas, et similiter omnibus universis casis et rebus territoriis ac substanciis iuris nostri quas habere et detinere visi sumus in monte (g) da Colonno, in Corniga et in Luerni atque per alia (h) singula loca (i) in territorio de suprascripto monte de Colonno. Hoc sunt tam (j) casis cum hedificiis, curtificiis, ortis, clausuris, pomeferis, campis, pratis, pascuis, vineis, silvis ac stelareis, rupis (k), rupinis ac paludibus, cultis et incultis, divisis et indivisis, usibus aquarumque ductibus (l) seu concelias (m) locas, omnia et ex omnibus, inintegrum. Primo oliveto dicitur ad Cuxelli, coheret ei: a mane Sancti Ambrosii, a meridie ripa laco, a sero Andrei et Guilielmi, a monte via; s(e)c(un)da pecia de oliveto iacet ibi ubi (n) dicitur a la Pila, coheret ei: a mane Sancti Ambrosii, a meridie ripa laco, da sera Odoni Boazallo (o), da monte Sancte Eufemie sibique alie sunt coherentes. Que autem suprascriptas venditas, qualiter superius legitur, cum superiore et inferiore seu cu(m) fine et accessione sua, inintegrum, ab hac die tibi qui supra Nant(er)io pro suprascripto precio vendimus, tradimus, emancipamus, et facias exinde a presenti die tu et cui tu (p) dederis vestrisque heredibus, iure pro(pr)ietario nomine, quicquid volueritis, sine omni nostra et heredum nostrorum (q) contradic(ione). Quidem spondimus atque promittimus nos qui supra Aribaldo et Adelonia iugal(es), una cum nostris heredibus, tibi qui supra Nant(er)io tuisque heredibus aut cui vos dederitis suprascriptas venditas, qualiter superius legitur, ab omni homine defensare, quod si defendere non potuerimus aut si contra hanc car(tam) v(e)ndic(ionis) agere aut causare presumpserimus, tunc in duplum suprascripta vendita, qualiter superius legitur, vobis restituamus, sicut pro tempore fuerit aut valuerit sub (r) estimacione in consimili loco, quia sic inter nobis convenit. Actum suprascripto Nibione, feliciter (s).
Signum † † manibus suprasciptorum Aribaldi et Adelonie iugalibus, qui hanc car(tam) ut supra fieri rogaverunt et suprascriptum precium acceperunt, et ipse Aribaldo qui eidem Adelonie coniugi sue consensit ut supra.
Signum † manibus suprascripti Algixii, qui eidem filio suo consensit, et manum ad confirmandum posuit.
Signum † † manibus suprascriptorum Genzoni et Otoboni, qui eidem Adelonie interrogaverunt, et manum ad confirmandum posuerunt ut supra.
Signum † † † manibus Otoboni Sicheri, de civitate M(e)diol(ani), et Redulfi da Lonathe atque Algixii, fil(ius) iamdicti Algixii, viventes lege (t) Longobardorum, testium.
Ego Vuido notarius sacri palacii scripsi, post traditam co(m)plevi et dedi.

(a) m- corr. da lettera principiata parzialmente erasa, come pare.
(b) In C mo(n)dialdo, per questa sola occorrenza, con -a- corr. da lettera principiata.
(c) Così C, con concordanza anche del successivo confirrma(n)tes.
(d) Così C.
(e) Nota tironiana per et add. nel sopralineo.
(f) Segue pec, erronea anticipazione del successivo pecias, cassato mediante spandimento volontario dell'inchiostro.
(g) -e corr. da altra lettera cassata mediante spandimento volontario dell'inchiostro e quindi erasa, come pare.
(h) alia add. nell'interlineo.
(i)In loca -a corr. da lettera principiata, come pare.
(j) Segue rasura per lo spazio di una lettera.
(k) Su -u- segno abbr. per la nasale (trattino orizzontale) parzialmente eraso.
(l) In C dictib(us), come pare.
(m) Il nesso -li- corr. da da lettera principiata, come pare.
(n) u(b)i su rasura di parola precedentemente cassata mediante spandimento volontario dell'inchiosto.
(o) Boazallo con la prima -a- corr. da i e con -o corr. da -a.
(p) tu add. nell'interlineo.
(q) n(ost)ror(um) nell'interlineo su m(e)or(um) depennato.
(r) In sub -b corr. da altra lettera.
(s) int(er) - f(e)l(icite)r in sottolineo con linea d'inclusione.
(t) -g- corr. da lettera principiata.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS