Lombardia Beni Culturali
4

Carta livelli

1148 aprile, Castello dell'Isola Comacina.

Guiberto, figlio emancipato di Vuiberto de Caseti, che fu di Lodi ed ora è abitante a Milano, per il prezzo complessivo di duecento lire di denari di Milano dà a livello ad Arnaldo, figlio del fu Comperto de Cantone, dell'Isola Comacina, tutti i beni e i diritti che il suddetto Vuiberto aveva acquistato dal vescovo di Lodi in Valtellina, nei luoghi di Mantello, Traona, Campovico, Dazio, Mello, Nogaredo e Roncaglia, sia in monte che in piano, lungo tutta la sponda destra dell'Adda, così che il suddetto Arnaldo e i suoi eredi ne possano liberamente disporre per ventinove anni, e da qui in poi in perpetuo, con l'obbligo di pagare annualmente a Vuiberto e ai suoi eredi una candela e un denaro.

Copia autentica coeva, BAMi, Pergamene, n. 1403 [B]. Altra copia autentica coeva, BAMi, Pergamene, n. 1402 [B']. Trascrizioni: Della Croce, Codex diplomaticus Mediolanensis, BAMi, I.7 suss., c. 287 (da B'); Bonomi, BBMi, AE.XV.33, I, n. * ante 35, pp. 94-97 (da B) e n. ** ante 35, pp. 97-100 (da B'). Regesti: Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, ivi, c. 396v; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 27, cc. 7v-8r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1402 e n. 1403, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico.
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1403" in B e "1402" in B'. B è così autenticato: (SN) Ego Ioh(anne)s de Brena not(arius) haut(e)nticu(m) hui(us) exempli (su -p- segno abbr. per la nasale superfluo) vidi et legi et sic in eo continebat(ur) p(ro)ut in isto l(egitur) exemplo p(re)ter litt(er)as pl(us) min(us)ve. | (S) Ego Ioh(anne)s d(e) Carate iud(e)x hautenticu(m) hui(us) exempli vidi et legi et sic in eo continebat(ur) ut i(n) isto l(egitur) exemplo p(re)t(er) litt(er)as pl(us) min(us)ve. | (S) Ego Ioh(anne)s Lilia iud(e)x hoc exemplu(m) ex aut(e)ntico exemplavi et sic in eo continebat(ur) p(ro)ut in isto l(egitur) exemplo p(re)ter litt(er)as pl(us) min(us)ve. B' è così autenticato: (S) Ego Finib(er)t(us) d(e) Meda iud(e)x aute(n)ticu(m) hui(us) exe(m)pli vidi et legi et sic i(n) eo continebat(ur) ut i(n) isto l(egitur) exe(m)plo p(re)t(er) litt(er)as pl(us) min(us)ve. | (SN) Ego Ioh(anne)s de Brena not(arius) haut(en)ticu(m) hui(us) exempli vidi et legi et sic in eo continebat(ur) p(ro)ut i(n) isto l(egitur) exemplo p(re)ter litt(er)as pl(us) min(us)ve. | (S) Ego Ioh(anne)s Lilia iud(e)x hoc exemplu(m) ex aute(n)tico exemplavi et sic(ut) in eo continebat(ur) p(ro)ut in isto l(egitur) exemplo p(re)t(er) litt(er)as plus min(us)ve.
Nel verso di B, annotazione di epoca medievale, riferibile al XIII secolo : "Car(ta) d(e) Volt(ul)ina"; con il toponimo "Valtelina" ripetuto anche da mano moderna. Inoltre, segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "*ante 35 .MCXLVIII."; e segnatura Ceruti in pastello rosso: "27". Nel verso di B', di epoca medievale coeva alla redazione del documento: "Car(ta) aq(ui)sicio(n)is d(e) Ca(m)povico et d(e) Daçio et de multis aliis | partib(us)"; pure di epoca medievale, ma di diversa mano seriore, probabilmente riferibile al XIII secolo: "Car(ta) t(er)ra(rum) d(e) M(an)tello". Inoltre indicazione toponimica di mano moderna: "Valtilina". Infine, segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "**ante 35 .MCXLVIII."; e segnatura Ceruti in pastello rosso: "26".
Edizione: VIGNATI, Codice diplomatico Laudense, n. 129 (B); Ivi, n. 130 (B').?
Regesti: MONNERET DE VILLARD, L'Isola Comacina, n. 176, p. 208 (B); Ivi, n. 176?, p. 208 (B'); FATTARELLI, La sepolta Olonio, p. 247.
Cf.: ORSINI, Vescovi, abbazie, chiese, p. 167; PEZZOLA, Uno sguardo dal castello, p. vvv. Ada?

La pergamena di B (mm 310/307 x 215/203) e la pergamena di B' (mm 418/404 x 166/157) si presentano in buono stato di conservazione, nonostante alcune modeste lacerazioni in corrispondenza delle antiche piegature.
Ambedue presentano labili tracce di rigatura a mina di piombo.
Riguardo all'archivio di provenienza del documento, una annotazione di Giulio Cesare Della Croce, preposta alla sua trascrizione, informa del fatto che esso proveniva dal monastero di San Faustino: "Ex authentico exemplo in archivio monialium Sancti Faustini de Campo" (c. 287r).
Non è attualmente possibile appurare i contesti di estensione di B e di B'. Quel che appare chiaramente è che le due redazione, benché siano ambedue esemplate dal giudice Giovanni de Lilia, presentano un numero elevato di varianti: esse palesano un diverso esito redazionale dovuto probabilmente al maneggio da parte del medesimo professionista di formulari differenti. Per questo motivo, B viene edito come testo base ma, in questa nota introduttiva, viene edito anche B'. Anno dominice incar(nacionis) mill(esim)o cent(esimo) quadragesimo octavo, mense aprilis, indic(ione) undecima. Placuit atque bona voluntate convenit inter Guibertum, filium emancipatum item Guiberti de Casetti (-e- corr. da lettera principiata), qui fuit de Laude set modo habitare videtur in civitate Madiol(ani), nec non et, ex alia parte, Arnaldum, filium quondam Comperti de Cantone (-e corr. da lettera principiata), de Castro Insula, ita silicet quod dedit et tradidit predictus Guibertus eidem Arnaldo libellario nomine, idest omnes (segue t(er)rito(r)ias espunto) res quas predictus Guibertus aquiscivit per car(tam) libelli ab Laudensi episcopo reiacentibus in Valtelina, in locis et fondis Mantello et in Travona et in Campovico et in Daci et Melli et in Nogaredo et a Roncalia, in montibus et in planis, et in eorum territoriis, tam sedimina cum edificiis, casarum, campos, prata, vineas, silvas, castaneas, pascua, gerbos, communantias, culta et inculta, stellareas, aquas aquarumque ductibus, piscationes, molendina, portus, tellonea, palludes, ripas, rupinas, vicanalia et conciliba loca, honores, condiciones, districta, ficta et omnes res vassallatas et invassallatas; idest ut suprascriptus Arnaldus idem ius habeat in vassallis et in rebus vasalatis (così) quale ipse Guibertus habebat ex parte Laudensis episcopi, omnia et ex omnibus, sicut prefatus Guibertus aquiscivit ab suprascripto episcopo et ipsi episcopo pertinebant ex illa parte Adue que est versus Mantellum et Travonam et in prenominatis locis et in territoriis eorum vel in aliis quibuscumque locis ex illa parte Adue que nominata est, inintegrum, in hoc libello permaneant. Taliter scilicet ordine (-ne add. nel sopralineo) dedit et tradidit predictus Guibertus predictas res suprascripto Arnaldo ut ipse Arnaldus et sui heredes, masculi et femine, et cui ipsi dederint habeat (così) et teneant omnes suprascriptas res, sicut superius legitur, et faciant exinde quicquid facere voluerint libellario nomine usque in perpetuum; set persolvere debent ipse Arnaldus et sui heredes omni anno ipsi Guiberto et suis heredibus candelam unam et denarium unum. Et promisit predictus Guibertus, per se et per suos heredes, defendere et guarentare predictas omnes res, sicut superius legitur, eidem Arnaldo et suis heredibus et cui dederit ab omni homine in penam dupli, secundum quod valuerint aut meliorate fuerint sub estimatione in consimilibus locis, et fecit ei finem de suprascripto denario et candela. Et pro hoc libello accepit ipse Guibertus ab eodem Arnaldo argenti d(e)n(ariorum) bon(orum) Mediol(anensium) libras ducentum. Insuper predictus Guibertus per stipulationem obligavit se predicto Arnaldo se facturum quod episcopus Laudensis faciet car(tam) proprietatis de suprascriptis rebus ipsi Arnaldo qualem iudex eius laudaverit, sin autem promisit ei prefatus Guibertus penam ducentarum librarum denariorum; et dedit etiam et tradidit ipsi Arnaldo illud ius pignoris quod habebat a predicto Laudensi episcopo de predicta car(ta) proprietatis facienda, hoc solummodo (segue lettera cassata mediante spandimento volontario dell'inchiostro, quindi segue d(e)d parzialmente eraso), exepto feudum quod ipse Guibertus promisit vendere Nicollao de Mantello, omnia alia, sicut dictum est, in isto aquiscitionis libello pertinentia. Actum est hoc infra castrum Insula, presente domino Enrico monacho de Morimunde et aliis multis hominibus in claustro canonicorum. Signum manus suprascripti Guiberti de Casetti (così), qui hanc car(tam) libelli fieri rogavit. Signum manuum Aliprandi, Stephani et Robe, filii eius, et Ottonis Blanci et Romani de Premonte et Adelardi Peregrini et Carençoni et Aliprandi testium. Ego Albertus iudex ac missus domini Chunradi regis secundi interfui et hanc cartam rogavit (roga privo di segno abbr.) et Martino iudici scribendam tradidi et subscripsi. Ego Martinus, iudex ac missus domini primi Frederici regis, ex iussione Alberti iudicis hanc cart(tam) scripsi.

Anno dominice incarnat(ionis) mill(e)x(im)o cent(eximo) quadrages(imo) octavo, m(en)se aprilis, indic(ione) undecima. Placuit atque bona fide convenit inter Guibertum, filium emancipatum Vuiberti de Caseti, qui fuit de Laude set modo habitator civitate Madiolan(i), et, ex alia parte, Arnaldum, filium quondam Comperti de Cantone, de Insula Cumana, ita silicet quod dedit et tradidit predictus Vuibertus ipsi Arnaldo, libelario nomine, omnes illas res territorias, tam casis, campis, pratis, vineis, pratis (a), silvis, nemoribus, asculis et pascuis, aquis, piscacionibus et omnibus condiciis et honoribus et districtis quas predictus Vuibertus aquiscivit, per cartam libelli, ab episcopo Laudensi in valle Valtellina, in locis et fondis Mantello et in Travona et in Campovico et Daci et Melli et in Nogaredo et a Roncalia, in monte et in plano, omnia et ex omnibus, sicut predictus Vuibertus aquiscivit ab episcopo Laudesi et ipsi episcopo pertinebant ex illa parte Adue que est versus Mantellum et Travonam et in prenominatis locis et territoriis vel alibi, ex illa parte Adue que nominata est, et ea similiter que sunt in vasallis et iura et actiones et peticiones que predicte Laudensis Ecclesie conpetebant in predicto libello permaneant atque persistant. Taliter scilicet dedit et tradidit predictus Guibertus predictas res predicto Arnaldo ut ipse Arnaldus et sui heredes, masculi et femine, et cui ipsi dederint habeant et teneant omnes predictas res, et faciant exinde quicquid facere voluerint, libellario nomine, usque ad viginti novem annos expletos et de hinc in antea usque in perpetuum; set persolvere debent ipse Arnaldus et sui heredes omni anno ipsi Vuiberto et suis heredibus candelam unam et denarium unum. Et promisit predictus Vuibertus, per se et per suos heredes, defendere et vuarentare predictas omnes res ipsi Arnaldo et suis heredibus et cui dederit ab omni homine in pena dupli, secundum quod valuerint aut meliorate fuerint sub exstimacione in consimilibus locis, et fecit ei finem de predicto denario et predicta candela. Et, ut hec carta libelli firma et stabilis permaneat, accepit predictus Vuibertus a predicto Arnaldo arge(n)t(i) d(e)n(ariorum) Mediolan(en)s(ium) libras ducentum. Insuper predictus Guibertus per stipulationem obligavit se predicto Arnaldo se facturum quod episcopus Laudensis faciet cartam proprietatis de prenominatis rebus qualem iudex laudaverit ipsi Arnaldo, sin autem promisit ei predictus Vuibertus penam ducentarum librarum denariorum; et dedit etiam et tradidit ipsi Arnaldo illud ius pignoris quod habebat a predicto Laudensi episcopo de predicta carta proprietatis facienda hoc solummodo, excepto feudum quod predictus Vuibertus promisit vendere Nicholaum de Mantello, omnia alia sicut dictum est in isto aquiscitionis libello permanencia. Actum est hoc infra castrum Insula, presente domino Enrico, monacho de Morimunde, et aliis multis hominibus in claustro canonicorum. Signum manus predicti Vuiberti de Caseti, qui hanc car(tam) libelli fieri rogavit. Signa manuum Aliprandi, Stephani et Robe filii et Ottonis Blanci de Nobiallo et Romani de Premonte et Adelardi Peregrini et Carencionis et Aliprandi qui fuerunt rogati testes.
Ego Albertus iudex ac regis missus interfui et rogatus hanc car(tam) libelli scripsi et dedi.

(a) Così B, con ripetizione del medesimo termine.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS