Lombardia Beni Culturali
13

Carta offersionis pro anima

1090 gennaio, Premonte.

Obizo, figlio del fu Lanfranco, di Premonte nell'Isola Comacina, professante legge romana, fa donazione al monastero di San Benedetto, costruito sul monte della sopradetta Isola detto Alterione, di una vigna, nonché di prati, pascoli e dei suoi beni, siti a Paola, nel luogo ove dicesi a Plaza Longa, con la clausola che se qualcuno intenda con la violenza privare detto monastero di questa donazione, i suoi eredi ne riprendano possesso fintanto che sia ripristinata una situazione di sicurezza.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1369 [A]. Trascrizione: Bonomi, Diplomatum, BBMi, AE.XV.33, n. 13, pp. 40-42. Regesti: Ferrario, Sommario cronologico, c. 441r (barrato); Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 392v; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 19 (1369), cc. 3v-4r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1369, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico.
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1369".
Nel verso, di epoca medievale: "Car(ta) Obizoni de P(re)munto". Inoltre, annotazione di fase B: "Carta de Paulae, co(mun)is | Usutii plebis Insule", leggibile solo con l'ausilio della lampada di Wood; pure leggibili solo con la luce di Wood, segnatura di fase C: "D, [...]" e regesto Ferrario. Infine: segnatura Bonomi, accompagnata dall'indicazione dell'anno: "13 .MXC."; segnatura Ceruti in pastello rosso: "19".
Edizioni: Gli atti privati, vol. IV, n. 744, pp. 351-353.
Regesto: MONNERET DE VILLARD, L'Isola Comacina, n. 103, p. 187.
Cf. BELLONI, Il San Benedetto, p. 40 (non è segnalato nella Tabella cronologica).

La pergamena (mm 233/214 x 133/113) presenta estese aree di dilavatura dell'inchiostro, soprattutto nella metà superiore e in prossimità dei margini laterali (specie di quello sinistro); si rileva altresì la presenza di modeste lacerazioni in corrispondenza delle antiche piegature e di trascurabili macchie sparse.

(SN) Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millescimo nonagescimo, m(en)se zenuarii, indic(ione) t(er)ciad(e)cima. Tibi monasterio Sancti Benedicti, constructum in monte | de Insola ubi dicitur Alterione, ego Obizo, filius quondam Lanfranci, de loco Premonto sita Insola, qui profesus ex nacione mea lege vivere Romana, presens presentibus dixi: | "Quisquis in sanctis ac in venerabilibus locis de suis aliquit contulerit rebus, secundum vocem Autoris, in hoc seculo in centublum (a) accipiet et insuper quod melius posi|[debit vitam] eternam" (1). Ideoque ego qui supra Obizo dono et offero a presenti die pro anima mea mercedem, idest vinea cum area in qua estat pecia una et omnibus aliis | [re]bus et pratis seu pascuum quas abere et detinere (b) visus sum in loco et fundo Paule et in monte de Usuzo et suprascripto loco Alterione (c). Iamdicta vinea, | [cum] area sua, iacet ad locum ubi dicitur Paule, ad locum ubi dicitur Plaza Longa (d); coeret ei: da duabus partibus via, da aliis duabus Litolfi, si ibique alie sunt coe|rentes. Que autem suprascripta offersio, qualiter superius legitur, cum superiore et inferiore seu cum fine et accesione sua, inintegrum, ab hac die tibi cui supra iamdicto monaste|rio Sancti Benedicti dono et offero a presenti die, pro anima mea mercedem, faciendum exinde d(omi)n(u)s abas uius monasterii aut cui, pars illius monas|terii, dederit vel abere statuerit, proprietario nomine, quicquit volueritis sine omni mea et heredum meorum contradic(ione). Quidem etspondeo atque promitto me ego | qui supra Obizo, una cum meis heredibus, tibi cui supra iamdicto monasterio aut cui, pars illius monasterio, dederit vel abere statuerit suprascriptam offersionem, qualiter superius | legitur, inintegrum, ab homni homine defensare. Quit si defendere non potuerimus aut si contra hanc cartam (e) offersionis per quodvix ingenium agere (f) aut causare presumserimus, tunc in | dublum suprascriptam offersionem, qualiter superius legitur, vobis restituamus, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit p(er) estimacione in consimili loco, quia sic inter nos con|venit. Et nec liceat me ullo tempore nolle quod volui, set quod a me hic semel factum vel conscriptum est sub iusiurandum (g) inviolabiliter conservare | promitto cum stipulacione (h) subnissa. Actum in soprascripto loco Premonto, feliciter.
Signum † manibus suprascripti Obizonis, qui hanc car(tam) offersionis ut supra fieri rogavit et ei relecta est.
Signum † † † manibus Dominonis et Ottonis seu Franconi, viventes lege (i) Romana, testium.
Signum † † † manibus Obizonis et Rustici seu Arnaldi testium.
(SN) Ego Vuido notarius (j) sacri palacii scripsi, post tradita cu(m)plevi et dedi.
In tali (k) tinore est facta suprascripta car(ta) offersionis (l) ut, si u(m)quam in tempore aliqua potestas voluerit tollere suprascripta offersione de predicto monasterio (m) | per violenciam, tunc ta(m)diu revertat suprascriptam (n) offersionem in heredibus suprascripti Obizonis qua(m)diu predictam offersionem dimiserit | in predicto (o) monasterio sine molestia et vi|olencia.

(a) centublu(m) così A, con l corr. da lettera principiata, come pare.
(b) In detinere d- corr. da t-.
(c) In Alterione -l- corr. da -t-, erroneamente anticipata.
(d) -n- add. nel sopralineo.
(e) In A omesso hanc cartam.
(f) In A ager.
(g) In A ius è erroneamente ripetuto.
(h) In stipulacione sti- corr. da altro gruppo di lettere non perspicue.
(i) In lege l- corr. da lettera principiata.
(j) notarius con a sbavata per correzione da lettera principiata o per accidentale spargimento dell'inchiostro.
(k) In A ta privo di segno abbreviativo.
(l) offersionis su rasura con -onis nell'interlineo, in corrispondenza del successivo ut.
(m) In A mosterio privo di segno abbreviativo.
(n) In s(upra)s(crip)ta il nesso -st- è corr. da altre lettere non perspicue o sbavato per accidentale spargimento dell'inchiostro.
(o) In p(re)dicto p(re) corr. da lettera principiata, come pare.

(1) Cf. Mt 19, 29; Mc 10, 29-30; Lc 18, 29-30.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS