Lombardia Beni Culturali
17

Carta venditionis

1098 maggio, Balbiano.

Bona, vedova di Lanfranco, del luogo di Balbiano dell'Isola Comacina, professante legge romana, dichiara di avere ricevuto da Bono, figlio del fu Tedemario del luogo di Buzano, quale messo di Pellegrino abate del monastero di San Benedetto Altirone dell'Isola Comacina, ventitrè soldi di denari d'argento, quale prezzo della vendita di metà vigna (che è della sopradetta Bona e dei suoi figli minori, Fabronia, Claricia e Uffredo), sita nel luogo e fondo di Paola, ove dicesi super viam, con la clausola che detta madre faccia ratificare tale vendita ai figli al raggiungimento della maggiore età, impegnando per lo scopo la terza parte di un'altra vigna con olivi sita nel sopradetto luogo di Paola, a lei spettante per dote.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1374 [A]. Trascrizione: Bonomi, Diplomatum, BBMi, AE.XV.33, n. 17, pp. 48-51. Regesti: Ferrario, Sommario cronologico, c. 441r (barrato); Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 393r; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 24 (1374), cc. 4v-5r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1374, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico. Nota di repertorio: Bianchi, BAMi, K 212 suss., p. 218 (alla voce "Monastero di San Benedetto").
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1374".
Nel verso, di epoca medievale: "T(er)re d(e) Paulle". Inoltre: annotazione di fase B: "Venditio terrar(um) de Paule co(mun)is | Usutii, plebis Insule"; segnatura di fase C illeggibile; regesto Ferrario. Infine: segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "17 .MXCVIII."; segnatura Ceruti in pastello rosso: "24".
Edizioni: Gli atti privati, vol. IV, n. 762, pp. 386-387.
Regesto: MONNERET DE VILLARD, L'Isola Comacina, n. 111, p. 190.
Cf. BOGNETTI, Sulle origini dei comuni rurali, Appendice, n. 125, p. 248; BELLONI, Il San Benedetto, p. 54; Tabella cronologica, p. 118.

La pergamena (mm 164/80 x 215/110) presenta estese macchie, soprattutto nella parte inferiore del supporto; esse tuttavia non compromettono la lettura integrale del dettato. In corrispondenza delle antiche piegature si rilevano modeste lacerazioni, accompagnate da un piccolo foro tra le righe 7 e 8.

(SN) Anno ab incarnacione d(omi)ni nostri Iesu Christi millescimo nonagescimo octavo, m(en)se madii, indic(ione) sesta. Con|stat me Bona, relicta quondam Lanfranci, de loco Balbiani sita Insola, que profesa sum vivere lege Romana, acce|pisem, sicuti et in presentia testium manifesta sum quod accepi a te Bonone, fil(io) quondam Tedemarii, de loco Buzano, ex misso tuo | d(omi)no (a) Pelegrino abate monasterio Sancti Benedicti de Alterione, sita Insola, argentum denarios bonos sol(idos) viginti et | trex, finitum precium, sicut inter nos convenit, pro mea porcione, que est medietas de vinea cum area in qua estat pecia una iu|ris mei et filiorum meorum, qui infra etate esse videntur, quam abere et detinere visi sumus in loco et fondo Paule, super viam; | coeret ei tam nostre porcione, que est medietas (b), quamque ad reliquam medietatem ad supertotum: da mane et monte seu sera conceli|vo, da meridie via, si ibique alie sunt coerentes. Que autem suprascripta vinea, cum area sua, qualiter superius legitur, cum superiori et infe|riori seu cum fine et accesione sua, inintegrum, ab hac die tibi cui supra Bononi pro suprascripto precio vendo, trado, mancipo, et fa|cias exinde a presenti die tu et cui tu dederis vel abere statueris da parte de suprascripto monasterio, iure proprietario nomine, quic|quit volueris, sine omni mea et heredum meorum contradic(ione). Quidem etspondeo atque promitto me ego q(ue) supra Bona, una | cum meis heredibus, tibi cui supra Bononi aut cui tu dederis suprascripta vendita, qualiter superius legitur, inintegrum, ab homni homine defensare; | quit si defendere non potuero, aut si contra hanc car(tam) vendic(ionis) per quodvix ingenium agere aut causare presumsero, tunc in du|blum suprascripta vendita, qualiter superius legitur, restituamus, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub estimacio|ne in consimili loco, quia sic inter nos convenit; et nec liceat me ullo tempore nolle quod volui, set quod a me hic se|mel factum vel c(on)scriptum est sub iusiurandum inviolabiliter conservare promitto c(um) stipulacione subnissa. | Actum in suprascripto loco Balbiani, feliciter. |
Signum † manus suprascripte Bone q(ue) hanc car(tam) vendic(ioni)s ut supra fieri rogavit et suprascriptum pre[cium accepit u]t supra. |
Signum ††† manibus Utonis, da Murofracto, et Albizonis atque Vuido|nis, qui vocantur de Avocato, viventes lege Romana, testium. |
Signum †† manibus Vuiberti et Oberti atque Ottonis, similiter | de suprascripto loco (c) Balbiani, testium. |
(SN) Ego Vuido notarius sacri palacii scripsi, post tradita cu(m)|plevi et dedi. |
Insuper inpignavit suprascripta Bona in suprascripto Bonone, misso de iamdic|to monasterio, nominative sua porcione, que est tercia pars | que sibi contigit per car(tam) dotis ex parte quondam Lanfranci marito | suo, idest de vinea com arboribus olivarum super abente pecia una | quam abet et detinet in suprascripto loco Paule; coeret ei ad superto|tum: da mane Sancti Benedicti, da meridie silva de hominibus de Uxu|zo, da sera Lazaronis et Bononis, da monte Ottonis; eo tamen | ordine inpignavit suprascripta Bona suprascripta vinea in supracripto Bonone, | misso predicto monasterii, ita ut, dum venerint in etatem Fabro|nia et Claricia atque Uffredo fil(io) et filie suprascripte Bone, debent fir|mare et facere car(tam) in suprascripto Bonone vel in monasterio aut cui | abas iuserit de suprascripta vinea per suprascriptum precium quando eis requisitum fuerit, | sicut iudex laudaverit.

(a) d(omi)no add. nel sopralineo.
(b) A meditas.
(c) A omette loco.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS