Lombardia Beni Culturali
69

Carta venditionis

1174 aprile 8, Como.

Romano de Molfragio, di borgo Vico, e suo fratello Girardo, ambedue professanti legge romana, vendono a Ogerio Cani, di Como, il quale agisce anche a nome di suo fratello Giovanni, un appezzamento sito a Isola Comacina, ove dicesi in Gazora; un prato sito sul monte di Ossuccio, ove dicesi in Petra Laveza; la terza parte indivisa di un prato, che è di quelli de Molfragio, sito sul monte di Ossuccio, ove dicesi in Moneda; nonché la terza parte indivisa di un prato sito in Doagra sul monte di Ossuccio, ove dicesi Aqualiolo, per il prezzo complessivo di sedici lire e mezza di denari d'argento di Milano. Lo stesso giorno i sopradetti venditori de Molfragio, Romano e Girardo, vendono per il suddetto prezzo al sopracitato Ogerio, identicamente agente anche a nome del fratello Giovanni, il diritto di pascolo pertinente ai beni testé venduti.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1441 [A]. Trascrizione: Bonomi, Diplomatum, BBMi, AE.XV.33, n. 73, pp. 154-157. Regesti: Ferrario, Sommario cronologico, c. 447v; Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 402v; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 63, cc. 13v-13r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1441, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico.
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1441".
Nel verso, di epoca medievale, di fase A: "Car(ta) facta d(e) t(er)ra d(e) Garzola a Romano Stopa, dictum de Garzola et de prato .I. et dicitur P(re)dalaveza, c(um) t(er)cia pars | [prati], q(uod) p(ra)tu(m) e(st) de ill(orum) d(e) Moltragio et d(icitu)r i(n) M[one]d[a; tercia p]ars | p(ro) indiviso d(e) p(ra)to i(n) Doa[gra] u[bi] d(icitu)r i(n) [Aqua]l[iolo]". Pure di epoca medievale, ma di diversa mano: "Asculo et pasculo". Inoltre, annotazione di fase B: "De Garzola et de plurib(us) | p(ar)tes i(n) monte Usutii"; segnatura di fase C: "V, n. 22"; regesto Ferrario. Infine: segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "73 .MCLXXIV."; segnatura Ceruti in pastello rosso: "63".



La pergamena (mm 270/262 x 183/172) presenta sensibili lacerazioni in corrispondeza delle antiche piegature che, alle righe 9 e 15, sono accompagnate da due piccoli fori. Si rileva inoltre la presenza diffusa di lievi macchie sparse.
Manufirmatio fittizia, con numero di croci non corrispondente al numero dei testimoni.
Per la caratteristica accuratezza grafica di Arialdo e per i suoi usi (compresa la prassi della rigatura a mina di piombo e la presenza della consueta decorazione del capolettera C- in Car(tam) alla prima riga), cf. la nota introduttiva ai docc. n. 64 e n. 68.

(S) In nomine domini. Anno ab incar(nacione) domini nostri Iesu Christi mill(eximo) cent(eximo) septuagex(im)o q(ua)rto, octavo die ap(r)il(is), indic(ione) septima. Car(tam) vendicionis ad proprium fecerunt Romanus de Molfragio, de | Burgovici, et Girardus, eius frater, qui professi fuerunt lege vivere Romana, Ogerio Cani, de civitate Cumis, ad suam partem et ad partem Iohannis fratris sui, nominative de terre petia una iuris eorum reiacen|te in territorio de Insula, et iacet ibi ubi dicitur in Gazora; coheret ei: a mane Sancti Benedicti de Insula, a meridie ospitalis Sancte Marie Magdalane (a) de Insula, a sero via, a nulla hora Martini de la | Porta; et insuper nominative de prato uno (b) reiacente in monte de Uxuzio, ibi ubi dicitur in petra Laveza, coheret ei: a mane mansi de Uxozio (c), a meridie via, a sero Insulani Rumi, a nulla hora culmen (d) montis; | insuper nominative de tercia parte unius prati, quod pratum est illorum de Molfragio, reiacente in monte de Uxuzio, ibi ubi dicitur in Moneda, pro indiviso; coheret ei ad supertotum: a mane et a meridie Sancti Bene|dicti de Insula; et insuper nominative de tercia parte unius prati pro indiviso reiacente in monte de Uxuzio in Doagra, et iacet ibi ubi dicitur in Aqualiolo, coheret ei ad supertotum: a mane mansi de | Uxuzio, a meridie via, a sero Sancti Benedicti de Insula, a nulla hora culmen montis de Uxuzio. Ita ut a modo in antea suprascriptus Ogerius et Iohannes, eius frater, et eorum heredes et cui dederint habeant et teneant suprascriptas | res et faciant exinde de suprascripta vendicione, cum superiore et inferiore seu cum fine et accessione sua, inintegrum, iuris proprietarii nomine, quicquid voluerint, sine ipsorum venditorum et de eorum here|dibus contradicione. Insuperque suprascripti vendi[to]res, pro se et pro eorum heredibus, promiserunt suprascripto Ogerio, et a[d] partem suprascripti Iohannis fratris sui, et eorum heredibus et cui dederint suprascriptam vendicionem, qualiter superius legitur, inintegrum, ab | omni homine omni tempore, iure et ratione, ut venditor emptori, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit, defendere (e) et guarentare in penam dupli infrascripti precii. | Et manifestaverunt suprascripti venditores se accepisse, pro suprascripta vendicione, a predicto Ogerio, et ex parte suprascripti Iohannis fratris sui, argenti denariorum bonorum Mediolanensium libras sedecim et dimid(iam), | quia sic inter nos convenit. Actum Cumis. |
Sign(um) † man(uum) suprascriptorum venditorum qui hanc cartam ut supra fieri rogaverunt. |
Sign(um) † man(uum) Ospini Canis et Petri Lupi et Lafranci de Vellio, qui dicitur Manius, et Iohannesboni de Gazora et Belloni de Gazora testium. |
Postea eodem die, presentibus suprascriptis Ospino et Petro Lupo ad hoc testibus convocatis, suprascripti venditores, videlicet Romanus et Girardus fratres, fecerunt cartam vendicionis ad proprium, | pro suprascripto precio, suprascripto Ogerio, et ad partem suprascripti Iohannis fratris sui, nominative de asculo et pasculo quod pertinet ad suprascriptam vendicionem, ita ut de cetero sit suprascriptum asculum et pasculum | de suprascriptis Ogerio et Iohanni et de eorum heredibus et cui dederint; et faciant exinde de ipso asculo et pasculo quicquid voluerint, sine ipsorum venditorum et de eorum heredibus (f) contradicione. Insuperque suprascripti | venditores, pro se et pro eorum heredibus, promiserunt suprascripto Ogerio, et ad partem suprascripti Iohannis fratris sui, suprascriptum asculum et pasculum ab omni homine omni tempore, iure et ratione, ut venditor empto|ri, in penam dupli defendere et guarentare, sicut pro tempore fuerit aut valuerit, quia sic inter eos convenit. Actum Cumis. |
Sig(num) † man(uum) suprascriptorum Romani et Girardi qui hanc cartam ut supra fieri rogaverunt. |
(S) Ego Arialdus iudex hanc cartam tradidi et scripsi.

(a) Così A, con -d- corr. da lettera principiata, come pare.
(b) uno add. nell'interlineo con segno d'inclusione.
(c) Così A, con -i- corr. da lettera principiata.
(d) In culmen -l- add. nel sopralineo con punto d'inclusione.
(e) In A d(e)fende.
(f) h- corr. da lettera principiata.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS