Lombardia Beni Culturali
85

Instrumentum venditionis

1180 dicembre 23, Spinedi.

Ermelina, vedova di Giovanni Scalasso, di Spinedi in Val d'Intelvi, Gieppo, Compagnone, Rama e Contessa, fratelli e figli del predetto Giovanni, nonché Vuilia, moglie del sopradetto Gieppo, tutti professanti legge romana, vendono a Ottone, abate del monastero di San Benedetto dell'Isola Comacina, i beni che ai suddetti venditori pervennero in virtù dell'acquisto della terra di San Salvatore, effettuato da Arderico e dai suoi figli, da Carnelvale, Pietro e Ottobono de Torlino e da Nigrone de Puteo, beni che sono siti a Spinedi e in tutta la citata Val d'Intelvi, con i diritti ad essi pertinenti, per il prezzo di sette lire di denari di Milano, della quale somma dieci soldi vengono contestualmente versati ai suddetti venditori da parte di Martino de la Porta, dell'Isola Comacina, il quale a sua volta doveva detta somma al cenobio di San Benedetto, quale parte del prezzo della vendita delle terre di Nabia e di Cassinella, cinque lire vengono versate da Anselmo de Castello, per tre appezzamenti che aveva acquistato nel territorio di Talamona, e le restanti lire da Vuifredo, figlio di Isolano de Pino, per un appezzamento acquistato nel territorio dell'Isola Comacina. Contestualmente l'abate Ottone investe per massarizio i sopradetti venditori delle terre testé vendute, per il fitto annuo di otto soldi di denari di Milano e di quattro denari per il districtum.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1454 ter [A]. Trascrizione: Bonomi, Diplomatum, BBMi, AE.XV.33, n. 87, pp. 181-184. Regesti: Ferrario, Sommario cronologico, c. 450r (ma in data 1180 dicembre 9); Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 404r; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 74, cc. 13v-14r; Bianchi, BAMi, K 202 suss., n. 1454 ter, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico.
Nel margine laterale sinistro del recto, in corrispondenza dell'inizio del documento, segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1454 ter".


Cf. Tabella cronologica, p. 119 (da Bonomi).

Il documento è vergato sulla stessa membrana che conserva la vendita qui edita al numero 86, alla quale si rimanda per la descrizione dello stato di conservazione e per la trascrizione delle note dorsali.
In questo documento si rileva la presenza di linee tipo chiudiriga nell'escatocollo (righe 13-16).

(S) Anno dominice incar(nacionis) mill(esimo) cent(esimo) oct(ua)g(esimo), nono die exeunte dece(m)b(ris), indic(ione) quartadecima. Venditionem et traditionem, pro accepto pretio lib(ras) septem d(e)n(ariorum) Mediol(anensium), fecerunt Erme|lina, relicta Iohannis Scalassi, de loco Spinezio de Valle Intellavi, et Gieppus et Compagnonus et Rama et Contessa, germani et germane et filii eius, et Vuillia, uxor suprascripti Gieppi, | qui professi sunt lege vivere Romana, ipsis Ermelina et Vuillia renuntiantibus omni iuri pignoris et ypothece et omni alii iuri sibi competenti vel competitorio in infrascriptis rebus, | in manu domni Ottonis, abbatis monasterii Sancti Benedicti de Insula, ad partem et utilitatem suprascripti monasterii, nominative de omnibus illis rebus territoriis, cultis et incultis, | divisis et indivisis, q(ue)cumque eis venerunt de emptione terre Sancti Salvatoris, quem fuit adquisita per eorum consortes et, ad eorum partem, ab Arderico et filiis eius et Carnelvale et Petro | et Ottobono (a) de T(or)lino et a Nigrone de Puteo, in suprascripto loco Spinezio et in tota suprascripta valle de Intellavo ubique, cum finibus et accessionibus et usantiis et conditionibus, fodris, | districtis, albergariis, pastis et cum omnibus aliis honoribus et conditiis, prout in cartis aquisti legitur (1), ad eorum partem, pertinentibus, inintegrum, ita quod rectores et servitores suprascripti | monasterii ab hinc in antea usque in perpetuum habeant et teneant suprascriptas res, ut supra legitur, et faciant exinde, ad utilitatem suprascripti monasterii, quicquid sibi placuerit, eo iure quo sunt penes | eos et eorum consortes, sine contradic(ione) suprascriptorum venditorum suorumque heredum. Et sic ipsi venditores, pro se et suis heredibus, obligaverunt se vuarentare suprascriptas res, ut superius legitur, ab omni homine | omni tempore rectoribus et servitoribus suprascripti monasterii usque in perpetuum, in pena duple evictionis; et insuper hoc instrumentum semper incorruptum tenere spoponderunt. Et de predictis denariis solvit Mar|tinus de la Porta (b) sol(idos) decem d(e)n(ariorum) Mediol(anensium), iussu et parabola suprascripti abbatis (c), pro pretio terre de Nabia et de Cassinella | q(uam) ipse abbas vendidit ei, et libras quinque ab Anselmo de Castello, pro precio | de tribus petiis terre q(uam) ei vendidit in territorio de Talamona, et alios accepit a Vuifredo, filio Insulani de Pino, pro pretio unius petie terre q(uam) ei vendidit in territorio de Insula (d). |
Prenominati Ermelina et Gieppus et Compagnonus et Rama et Contessa, mater et filli, et Vuilia, uxor ipsius Gieppi (e), venditores hoc instrumentum scribere rogaverunt. Actum Spinezio. |
Et insuper predictus Compagnonus iuravit predictam vendic(ionem) habere ratam et firmam omni tempore, q(uam) vendicionem fecerunt suprascripti omnes causa solvendi debitum suprascriptarum rerum. |
Martinus de la Porta, Petrus et Oldefredus de T(or)lino, Bocavaria, Petrus Pensamalum, Bonussenior suprascripti interfuerunt testes. |
(S) Ego Iohannes de Papa iudex hoc instrumentum tradidi et scripsi. |
Et ibi presentia predictus abbas investivit suprascriptos venditores per massaricium (f) de suprascriptis rebus, ad fictum solvendum in omni anno sol(idos) octo d(e)n(ariorum) Mediol(anensium) et pro districto d(e)n(arios) quattuor suprascripto monasterio.

(a) et (nota tachigrafica) O- corr. da d erroneamente anticipata, con asta ascendente espunta.
(b) solvit - Po(r)ta su rausra.
(c) iussu - abbatis su rasura.
(d) -sula nel sottolineo con linea d'inclusione.
(e) G- corr. da lettera principiata
(f) In massariciu(m) la prima -s- è in nesso con il corpo della prima -a-.

(1) Il documento di vendita menzionato non è stato reperito.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS