Lombardia Beni Culturali
94

Carta venditionis

1184 luglio 25, Como.

Michele, figlio del fu Guiolardo de Curte, che fu dell'Isola Comacina, agente per sé e a nome del suo fratello minore Guiolardo, vende ad Arnaldo, abate del monastero di Santa Maria dell'Acquafredda, il fitto annuo di sei denari di monete nuove di Milano gravanti su di un appezzamento sito in territorio di Lenno, ove dicesi ad Ripam, e su di un orto posto in prossimità del precedente, al prezzo complessivo di quarantasette soldi di denari d'argento di Milano, con l'impegno da parte di detto Michele di far firmare la presente vendita a suo fratello Guiolardo, non appena avrà raggiunto la maggiore età.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1461 [A]. Trascrizione: Bonomi, Diplomatum, BBMi, AE.XV.33, n. 97, pp. 196-198. Regesti: Ferrario, Sommario cronologico, c. 449r; Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 405r; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 80, cc. 14v-15r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1461, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico. Nota di repertorio: Bianchi, BAMi, K 212 suss., p. 202 (alla voce "Monastero di Acquafredda").
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1461".
Nel verso, di epoca coeva alla redazione del documento, di mano del rogatario o di mano coeva: "Car(ta) monasterii Aquefrigide q(uam) fecit Michael, fil(ius) q(uon)da(m) Guiolar[di], p(ro) se [et] f[ratri sui] Gu[iolardi]". Inoltre: segnatura di fase C: "B", non accompagnato da numero o con numero illeggibile; regesto Ferrario, leggibile solo con l'ausilio della luce di Wood. Infine: segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "97 .MCLXXXIV."; segnatura Ceruti in pastello rosso: "80".

Cf. GRILLO, L'abbazia cistercense, p. 150n, ora anche in IDEM, La costruzione di un rapporto, p. 64n.

La pergamena (mm 230/223 x 180/172) presenta lievi lacerazioni in corrispondenza delle antiche piegature. Nella parte destra del supporto sono rilevabili alcune macchie scure che interessano in modo sensibile la scrittura. Infine, modeste rosicature sono visibili lungo il margine laterale sinistro, in corrispondenza delle righe 5 e 17, e lungo quello sinistro alle righe 12-13.
Rigatura a punta secca tracciata al verso della membrana.
Manufirmatio fittizia, con numero di croci non corrispondente al numero dei testimoni.

(S) Anno dominice incar(nacionis) mill(e)x(imo) cent(eximo) octuag(exim)o q(ua)rto, septimo die exeu(n)te m(en)se iulii, indic(ione) s(e)c(un)da. Venditionem fecit Michael, | filius quondam Guiolardi de Curte, qui fuit de Insula, pro se et pro Guiolardo fratre suo minore, cuius partem vendidit, domno Arnaldo, mo|nasterii Sancte Marie Aquefrigide abbati, ad partem et utilitatem ipsius monasterii, nominative de denariis sex nove monete Mediol(anensium) | annuatim fictualibus, quos dicebat se debere habere super petiam unam terre reiacentem in territorio de Lenno, et dicitur ad Ripam; cui coheret: | a mane Sancti Stephani de Lenno, a meridie lacus, a sero flumen, a monte via; et super petiam unam orti reiacentem ibi prope, inter (a) domum et ęcclesiam | Sancti Iohannis, cui est: a mane flumen, a meridie Sancti Iohannis, a sero Sancti Stephani, a monte domum (b), et de omni eo quod eis in ipsa terra pertin[et]. Et eum, ad | partem monasterii, in suum locum posuit et totum suum ius ei dedit et cessit, omnia et ex omnibus, inintegrum, ita ut ipse domnus Arn[aldus] abbas et | alii monachi ac servitores suprascripti monasterii eorumque successores ac cui dederint habeant et teneant suprasciptos denarios sex ann[uatim] fictuales | et quicquid suprascriptis fratribus in suprascripta terra et in orto pertinebat, et faciant exinde a presenti die in antea quicquid voluerint, sine contradic(ione) suprascript[orum] fratrum et | suorum heredum. Quidem promisit atque spopondit ipse Michael, pro se et suis heredibus, prefato domno abbati, ad partem suprascripti monaste[rii], suisque | successoribus ac cui dederint predictum fictum et quicquid ipsi Michaeli et fratri in tota suprascripta terra et orto pertinebat, ut supra legitur, ab omni [homine] o[mni tem]p[ore] | defendere et guarentare in penam dupli. Et pro precio suprascripti ficti et alterius iuris, quod habebant ipsi Michael et Guiolard[us] in suprascriptis re[bus, a]ccep[it] | ipse Michael, pro se et fratre, a suprascripto domno abbate, ex parte suprascripti monasterii, argenti denariorum bonorum Mediolanensium sol(idos) quadraginta et septem. | Preterea ipse Michael obligavit pignori suprascripto domno abbati, ad partem suprascripti monasterii, petiam unam terre reiacentem supra ęcclesiam Sancti Ste|phani, ultra viam, et, si ista defficeret ei, omne hoc quod habet Lenno, ita quod faciet suprascriptum Guiolardum fratrem suum habere et tenere ratam hanc | cartam omni tempore et suos heredes, cum suo dispendio; et cum legitimam etatem habuerit, faciet eum hanc cartam firmare vel aliam in laude | iudicis monasterii, pro suprascripto precio, cum suo dispendio facere, et de hoc se et predictas res obligavit in penam dupli. Actum Cumis. |
Signum † man(us) suprascripti Michaelis qui hanc cartam fieri rogavit. |
Signum † man(uum) Anselmi de Castello et Cassii et Vitalis Russce (c) testium. |
(S) Ego Ospinellus iudex hanc cartam tradidi et scripsi.

(a) In int(er) -t corr. da lettera principiata.
(b) In A do(m)mu(m).
(c) Così A.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS