Lombardia Beni Culturali
140

Carta investiture pro anima

1200 febbraio 12, Doneda.

Alamanno Canis, di Doneda, tutore degli eredi del defunto Giovanni Canis, con il consenso di Engnexia e di Alberto, vedova e figlio del suddetto Giovanni, assegna a Giacomo, abate del monastero di Acquafredda, tutti i beni e le terre che suddetto Alamanno aveva acquistato per conto dei suddetti eredi da Bonamico Murzia, dell'Isola Comacina, siti in pieve di Lenno, ove dicesi a Plantanexego, al prezzo di trentasette lire di Imperiali; nonché tutta la terra di Roncale che fu acquistata da Giovanni de Canova; e anche sessanta lire di denari nuovi, che furono assegnate dal suddetto monastero per giudicato pro anima del defunto Ugerio Canis, e venticinque lire di denari nuovi, similmente assegnati pro anima dalla defunta Senatrice, madre del suddetto Ugerio, con l'obbligo per i suddetti monaci di cantare una messa al giorno dalla morte di Ogerio per un intero anno e, in seguito, di cantare perpetuamente due messe alla settimana, con proibizione per i monaci di alienare i suddetti beni, che in tal caso tornerebbero sotto la potestà dei suddetti eredi.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1512 [A]. Trascrizione: Bonomi, Diplomatum, BBMi, AE.XV.33, n. 144, pp. 281-283. Regesti: Ferrario, Sommario cronologico, c. 453r; Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 410v-411r; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 127, cc. 22v-23r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1512, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico. Nota di repertorio Bianchi alla voce "Monastero di Acquafredda", BAMi, K 212 suss., p. 203.
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1512".
Nel verso, di epoca medievale, di fase A: "Car(ta) donatio(n)is facte ab Allamanno d(e) t(er)ris d(e) Plantanexego". Inoltre: segnatura di fase C: "D/Q, n. 11"; regesto Ferrario. Infine: segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "144 .MCC."; segnatura Ceruti in pastello rosso: "127".

Cf. GRILLO, L'abbazia cistercense, p. 158n, ora anche in IDEM, La costruzione di un rapporto, p. 70n.

La pergamena (mm 313/292 x 147/128) presenta sensibili lacerazioni in corrispondenza delle antiche piegature, talvolta accompagnate da macchie, specie in corrispondenza della riga 5, dove si nota anche un piccolo foro.

(S) Anni domini mill(e)x(imo) ducentex(imo), die sabati q(u)i fuit duodecimus dies m(en)sis febr(uarii), indic(ione) t(er)cia. Cum cartula quam sua tenebat manu, dominus Alamanus Canis, de Doneda, | tutor heredum quondam domini Iohannis Canis, et ex parte suprascriptarum (a) heredum, et ibi presens consentiente et confirmante domina Engnexia, relicta quondam ipsius Iohannis, et Albertus, eius filius, fecit datum et investituram | in domno Iacobo, habate monasterii Sancte Marie de Aquafrigia (b), nominative de cuctis (c) rebus et terris sive territoriis et masaricio quod ipse Alamanus, ad partem suprascriptarum heredum emerat a cuiusdam | Bonamico Murzia, de Insula, reiacencium in plebe de Lenno, ubi dicitur a Plantanexego, pro libris treginta et septem Imperialium; et nominative de tota terra da Runcale que fuit empta a Iohanne de Canova, | quante (d) suprascripte res et terre et masaricio er(unt) invente (e), cum omni iure et accione sibi pertinente sive suprascriptis heredibus, tutum posuit in hoc dato et investitura; nominative pro illis libris sexagin|ta denariorum novorum, quas quondam dominus Ugerius Canis iudavit (f) ipsi monasterio pro anima sua, et pro libris viginti et quinque denariorum novorum, que fuerunt similiter de iudicato (g) quondam domine Senat(r)i(c)e matris ipsius U|gerii. Tali tenore ut (h) ipse domnus habas et monachi et conversi illius monasteri, ad partem ipsius monasterii, a modo in antea habere et tenere et posidere debent suprascriptas res et terre et masaricium | et facere exinde, ad partem illius monasterii, suum bonum, ita ut ipse habas nec monachi nec conversi nec eorum succesores habeant vim alienandi suprascriptam terram a predicto monasterio et | sine (i) consilio et parabola ipsius Alamanni aut suprascriptarum heredum; et faciendo pro suprascripto iudicato quondam Ugerii sicut decreverat in carta iudicati sui, videlicet canere missam unam ab obito (j) illius Ugerii (k) | omni die usque ad annum unum et deinde in antea semper duas missas pro unaquaque ebd[o]mada pro anima sua; et tali modo debeant habere et posidere suprascriptas res et terras, sine omni contradic(ione) | suprascripti Alamanni et suprascriptarum heredum et alterius persone contradicente. Et convenit et promisit predictus Alamannus ipsi domno habati, obligando suas res pignori, defendere suprascriptum datum et investituram ab | omni homine et facere predicte heredes habere illam ratam et firmam omni tempore, salvo si aliquam personam illius monasterii voluerit alienare suprascriptas res a predicto monasterio, ut suprascripte | heredes habeant vim (l) ordinandi suprascriptas res, ut suprascriptum iudicatum sit semper factum, et sic inter se convenerunt. Actum Donede. Unde due carte uno tenore sunt scripte. Predictus Alamannus hanc cartam fieri rogavit ut supra, et predicta domna et Albertus, eius filius, confirmaverunt fieri ut supra (m). |
Interfuerunt ibi Alkerius iudex da Culiate, Mancafaxa da Dexo, Albertus Baddus de Puirasca rogati testes. |
(S) Ego Iohannes de Ranci iudex inperatoris Frederici interfui et hanc cartam tradidi et scripsi.

(a) Così A, qui e in seguito.
(b) Così A.
(c) Così A.
(d) In quante q- corr. da lettera principiata.
(e) Segue t espunta.
(f) Così A.
(g) -to add. nel sopralineo.
(h) ut add. nel sopralineo.
(i) In sine -ine add. nel sopralineo.
(j) In A obto.
(k) In A Uge.
(l) È incerta la presenza del segno abbr. su -i.
(m) rogavit - supra nel sottolineo con linea d'inclusione.

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS