Lombardia Beni Culturali
141

Carta venditionis

1200 marzo 16, Livronigo.

Pietro, figlio del fu Oberto de Canova, professante legge romana, con il consenso di sua moglie Sibella e di suo figlio Giannino, vende per otto lire di denari d'argento di Terzioli, meno cinque soldi, a Giacomo, abate del monastero di Santa Maria dell'Acquafredda, eretto nella diocesi di Como, tre appezzamenti siti a Roncale, nelle vicinanze del suddetto monastero, uno dei quali è in Taxenali, con olivi e querce, il secondo è chiamato Garavina e il terzo Roncale, ambedue con viti, nonché la quarta parte di una casa, ponendo come fideiussore Giovanni Sacco.

Originale, BAMi, Pergamene, n. 1513 [A]. Trascrizione: Bonomi, Diplomatum, BBMi, AE.XV.33, n. 145, pp. 276-279. Regesti: Ferrario, Sommario cronologico, c. 453r; Bonomi, Synopsis cronologica, BBMi, AE.XV.33, c. 411r; Ceruti, BAMi, I 145 suss., n. 128, cc. 22v-23r; Bianchi, Inventario, BAMi, K 202 suss., n. 1513, e nella relativa scheda mobile dell'ordinamento cronologico. Nota di repertorio Bianchi alla voce "Monastero di Acquafredda", BAMi, K 212 suss., p. 203.
Nel margine superiore sinistro del recto segnatura, pure di mano del Bianchi, che rimanda all'Inventario: "1513".
Nel verso, di mano del rogatario: "Carta qua(m) fecit Petrus de Canova in manibus S(an)c(t)e Marie de Aquafrigida p(ro) precio octo lib(rarum) quinque sol(idos) minus"; segue integrazione di mano medievale, forse fase A: "d(e) t(er)ris d(e) Roncale"; pure di epoca medievale, forse pure del XIII secolo: "Acola minam .I. vini et media medalia". Inoltre: segnatura di fase C: "B, n. 42"; regesto Ferrario. Infine: segnatura Bonomi, accompagnata da indicazione dell'anno: "145 .MCC."; segnatura Ceruti in pastello rosso: "128".

Cf. GRILLO, L'abbazia cistercense, p. 158n, ora anche in IDEM, La costruzione di un rapporto, p. 70n.

La pergamena (mm 310/303 x 257/254) presenta sensibili lacerazioni in corrispondenza delle antiche piegature che, in corrispondenza delle righe 7 e 22, sono accompagnate anche da due piccoli fori. In prossimità delle piegature si rileva pure la presenza più sensibile di macchie scure, che interessano la scrittura particolarmente tra le righe 21 e 23.
Rigatura a mina di piombo, anche con linee verticali delimitanti lo specchio di scrittura.
Manufirmatio fittizia, con numero di croci non corrispondente al numero dei testimoni.

(SN) Anno dominice incar(nacionis) milles(imo) ducent(esimo), indic(ione) tercia, die iovis qui est .XVI. dies intrante m(en)se mar(tii). Venditionem ad proprium pro precio | accepto argenti den(ariorum) bonorum octo lib(rarum) Tertiolorum, quinque sol(idis) minus, fecit videlicet Petrus, filius quondam Oberti de Canova, qui professus est lege vivere Romana, consenci|ente (a) ei subterque confirmante Sibella, uxore sua, et Ianinus, filius eiusdem Petri, in don Iacobo, abbate monasterii Sancte Marie de Aquafrigida, in Cumano diocesi constituto, | suo nomine et nomine ipsius monasterii, nominative de tribus peciis terre que iacent in loco Roncale, ibi iuxta prenominatum monasterium, una quarum est in loco Taxenali, cum olivis et ro|voris supra (b) se habens (c), relique vero nominantur Garavina et Roncale, et sunt ambe cum vitibus supra se habentes, et quarta pars unius (d) domus. Et coheret ei in prima pecia: a mane | et a meridie prescriptum monasterium, a sera comunis, ab aquilone Iohannis de Canova; in secunda pecia choheret ei: a mane heredum quondam Ottonis Franzani, a meridie | et a montibus eiusdem monasterii, a sera Vitalis Grosi; tercia pecia Garavina dicitur, et coheret ei: a mane ipsum monasterium, a meridie Sancti Fidelis, a sera | et aquilone communis de Lenno. Eo modo quod hinc in antea prememoratus don Iacobus abbas et sui (e) successores et cui dederint habeant et teneant | predictam vendicionem, cum accessionibus et ingressionibus suis superioribus et inferioribus, inintegrum, ut supra legitur, et faciant inde, proprietario iure, quicquid | voluerint, sine contradictione prememorati Petri vel suorum heredum. Quidem spondeo atque promitto me ego qui supra Petrus, una cum heredibus meis, | vobis suprascripto don Iacobo abbati (f) vestrisque successoribus seu cui vos dederitis suprascriptam vendicionem, sicut superius legitur, inintegrum, omni tempore ab omni homine, iure et usu, | defendere et guarentare ad meas expensas. Quod si defendere non potero (g) vel si contra hanc cartam agere vel causare presumpsero, tunc in duplum in consimi|li loco vobis restituere promitto cum stipulatione subnixa. Preterea suprascriptus Petrus fecit securitatem in manu iamdicti don Iacobi abbatis, si ullo tempore | apparuisset quod suprascripta terra foret ullo modo imbregata (h) per debitum vel fideiussoriam vel ullo alio modo, quod desbrigaverit ipsam ad suum dispendium, | et posuit inde fideiussorem Iohannem Saccum, qui obligavit omnia sua bona iamdicto don Iacobo abbati et suis successoribus ita attendendi. Item Ianni|nus, filius suprascripti Petri, consenciente (i) ei patre suo, remisit et finem fecit in manu suprascripti abbatis omne ius et acciones et raciones quod et quas habebat vel aliquo modo | ullo tempore habere poterat in predicta venditione, et quod habebit et tenebit eam toto tempore firmam et ratam et, consenciente ei patre suo, posuit fideius|sorem Iohannem Saccum, qui se constituit principalem debitorem ei ita faciendi attendere et cuncta sua bona obligavit suprascripto abbati ita attendendi et firmum | tenendi, et quod firmabit hanc cartam quando plenam habuerit etatem, et suprascriptus Ianninus ita attendente iuravit, ut superius legitur, integraliter. | Item Sibella, uxor predicti Petri, remisit et finem fecit de omnibus suis iuris, rationibus et accionibus quod et quas habebat vel habitura erat in predic|ta venditione et confessa est se bene esse secura de suo (j) dote et phaderphio (1) super aliis rebus suprascripti Petri viri sui. Et suprascriptus Petrus, per parabolam Sibelle u|x[ori]s s[u]e, et suo nomine et nomine ipsius Sibelle, ita ut superius legitur, inintegrum, attendere iu[ravit] et quod habebit et tenebit hanc vendicionem toto | tempore firmam et ratam. Actum in clauso Liveronegi.
Signum † manus predicti Petri qui hanc cartam fieri rogavit et precium ac|cepit, ut supra legitur.
Signum † manus Sibelle, uxoris sue, qui (k) hanc cartam firmavit, ut supra legitur.
Signum † manus Iannini filii suprascripti | Petri qui hanc cartam firmavit.
Signa † manuum Negrini de Cernobio et Robasacci et Liprandi Boia et Bonusinfans et Nazarius | Lavina (l), ambo de Cremia, et Amicus Cappa, de predicto loco, testes rogati.
In illa pecia de Taxenale habent vicini mediam medaliam (2) ficti | singulis annis; illa vero de Gravina dat eminam unam vini. |
(SN) Ego Scotus scriptor de Placentia imperialis notarius hanc cartam tradidi et scripsi.

(a) In A consen|ente.
(b) In supra su -p- sengo abbr. eraso.
(c) In habens -s su rasura.
(d) In uni(us) -i su rasura.
(e) sui da suis con -s erasa.
(f) ab(bati) su rasura.
(g) Così A.
(h) In imbregata -b- corr. da -p-.
(i) In consenciente segno abbr. su -en-.
(j) Così A.
(k) Così A.
(l) Non sono escluse le letture Laiuna e Lauma, anche se appaiono meno probabili.

(1) Sul "phaderphio" nei documenti lombardi: FUMAGALLI, Delle antichità longobardico milanesi, pp. 273-277 (pp. 273-274).
(2) "Medala": "Ut medalla, minutioris monete species" (DU CANGE, Glossarium, vol. 5, p. 318).

Edizione a cura di Rita Pezzola
Codifica a cura di Rita Pezzola

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS